DE CONDICIONE BELLI IRAQUICI
Bellum Iraquicum exacerbescere videtur, nam primae Americanorum
et socium legiones iam portis urbis Bagdati appropinquant et ab eis spatium
nonnisi aliquot chiliometrorum absunt. Pars exercitus intra zonam rubram
sic dictam venit, ubi hae copiae telis
propugnatorum urbis expositae sunt. Milites autem maritimi ponte Tigridis
transito per ripam fluminis septentrionalem progressi Bagdatum versus
procedunt. Eodem tempore cohortes republicanae, quae regimini Iraquiae
praesidio esse consueverunt, Bagdatum viribus unitis defendere parant.
Itaque nemo scit, quam difficile obsessoribus futurum sit illam urbem
expugnare.
FINNI BELLO ADVERSANTUR
Circiter tres partes populi Finnici impetum confoederatorum in Iraquiam
factum improbant, ut e demoscopia recens divulgata apparet. Illud bellum
praesertim feminis nostris stomacho esse videtur, cum earum octoginta
quinque centesimae ei adversentur, virorum autem sexaginta septem. Complures
metuunt, ne contrarietates inter orbem islamicum et terras occidentales
intercedentes propter bellum Iraquicum ingravescant.
PNEUMONIA IN SINIS PERICULOSA
Mense Februario exeunte in Sinis pneumonia novi generis periculosissima
inventa est, quae iam sexaginta fere hominibus in omnibus orbis terrarum
partibus perniciei fuit. Etiam Carlo Urbani, medicus Italus, qui hunc
morbum primus dignoverat, die Saturni contagio eiusdem periit. Numerus
eorum, qui hac febri SARS appellata impliciti sunt, in praesenti duorum
fere milium est. Rerum condicio pessima est in Sinis et Hongcongi, sed
virus pestilentiae per viatores etiam in Europam et Americam Septentrionalem
serpsit. Quam ob rem omnibus rationibus cavendum est, ne haec epidemia
in pandemiam crescat.
MUMIA VETUSTISSIMA REPERTA
Die Dominico archaeologi Aegyptii arcam ligneam quinque milibus annorum
ante factam aperuerunt. In ossibus ibi conditis restabant signa resinae,
quam ad mortuos mumificandos in Aegypto olim adhibitam esse constat. Quae
cum ita sint, ars mumificandi multo vetustior esse videtur quam antea
creditum est. Mumia reperta est in uno e viginti sepulcris prope urbem
Cairum sitis, quam ob rem speratur fore, ut materies archaeologica etiam
pluribus huius generis inventis augeatur.