Impressum | Kontakt | Hilfe
home | html| java| css| ? |

Das Internet ist für Alle da!

DE CONDICIONE BELLI IRAQUICI
Bellum Iraquicum exacerbescere videtur, nam primae Americanorum et socium legiones iam portis urbis Bagdati appropinquant et ab eis spatium nonnisi aliquot chiliometrorum absunt. Pars exercitus intra zonam rubram sic dictam venit, ubi hae copiae telis propugnatorum urbis expositae sunt. Milites autem maritimi ponte Tigridis transito per ripam fluminis septentrionalem progressi Bagdatum versus procedunt. Eodem tempore cohortes republicanae, quae regimini Iraquiae praesidio esse consueverunt, Bagdatum viribus unitis defendere parant. Itaque nemo scit, quam difficile obsessoribus futurum sit illam urbem expugnare.

FINNI BELLO ADVERSANTUR
Circiter tres partes populi Finnici impetum confoederatorum in Iraquiam factum improbant, ut e demoscopia recens divulgata apparet. Illud bellum praesertim feminis nostris stomacho esse videtur, cum earum octoginta quinque centesimae ei adversentur, virorum autem sexaginta septem. Complures metuunt, ne contrarietates inter orbem islamicum et terras occidentales intercedentes propter bellum Iraquicum ingravescant.

PNEUMONIA IN SINIS PERICULOSA
Mense Februario exeunte in Sinis pneumonia novi generis periculosissima inventa est, quae iam sexaginta fere hominibus in omnibus orbis terrarum partibus perniciei fuit. Etiam Carlo Urbani, medicus Italus, qui hunc morbum primus dignoverat, die Saturni contagio eiusdem periit. Numerus eorum, qui hac febri SARS appellata impliciti sunt, in praesenti duorum fere milium est. Rerum condicio pessima est in Sinis et Hongcongi, sed virus pestilentiae per viatores etiam in Europam et Americam Septentrionalem serpsit. Quam ob rem omnibus rationibus cavendum est, ne haec epidemia in pandemiam crescat.

MUMIA VETUSTISSIMA REPERTA
Die Dominico archaeologi Aegyptii arcam ligneam quinque milibus annorum ante factam aperuerunt. In ossibus ibi conditis restabant signa resinae, quam ad mortuos mumificandos in Aegypto olim adhibitam esse constat. Quae cum ita sint, ars mumificandi multo vetustior esse videtur quam antea creditum est. Mumia reperta est in uno e viginti sepulcris prope urbem Cairum sitis, quam ob rem speratur fore, ut materies archaeologica etiam pluribus huius generis inventis augeatur.

^